Anno ante aeram nostram CCCCLIII Romāni tres viros legum cognoscendārum causā in Graeciam misērunt. Hi primum Athēnas ad Solōnis leges describendas venērunt. Tum in alias Greciae civitātes ad leges, mores, institūta cognoscenda iter fecērunt. Post legatōrum redĭtum proxĭmo anno decemvĭri legĭbus scribendis creāti sunt. In his fuit Appius Claudius, vir magnae auctoritātis et probitātis. Leges in XII tabŭlis inscriptae sunt. Anno CCCL itĕrum decemvĭri ad rem absolvendam creāti sunt. Proxĭmo anno decemvĭris munus abrogātum est, quod in legĭbus scribendis severiōres fuĕrant.