Superiōre libro de jure personārum exposuĭmus: modo videāmus de rebus, quae vel in nostro patrimonio vel extra nostrum patrimonium habentur. Quaedam enim naturāli jure communia sunt omnium, quaedam publĭca, quaedam universitātis, quaedam nullīus, plerăque singulōrum, quae variis ex causis cuīque adquiruntur, sicut ex subjectis apparēbit.

Et quidem naturāli jure communia sunt omnium haec: aer et aqua profluens et mare et per hoc litŏra maris. Nemo igĭtur ad litus maris accedĕre prohibētur, dum tamen villis et monumentis et aedificiis abstineat, quia non sunt juris gentium, sicut et mare. Flumĭna autem omnia et portus publĭca sunt: ideōque jus piscandi omnĭbus commūne est in portĭbus fluminibusque. Est autem litus maris, quatĕnus hibernus fluctus maxĭmus excurrit. Ripārum quoque usus publĭcus est juris gentium, sicut ipsīus flumĭnis: ităque navem ad eas appellĕre, funes ex arborĭbus ibi natis religāre, onus alĭquid in his reponĕre cuilĭbet libĕrum est, sicŭti per ipsum flumen navigāre. Sed propriĕtas eārum illōrum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbŏres quoque in iisdem natae eorundem sunt. Litŏrum quoque usus publĭcus juris gentium est, sicut ipsīus maris: et ob id quibuslĭcet libĕrum est casam ibi imponĕre, in qua se recipiant, sicut retia siccāre et ex mari deducĕre. Proprietas autem eōrum potest intellĕgi nullīus esse, sed ejusdem juris esse, cujus et mare et quae subjăcent mari, terra vel harēna.

Universitātis sunt, non singulōrum, velŭti quae in civitatĭbus sunt theātra, stadia et similia et si qua alia sunt communia civitātum...

Singulōrum autem homĭnum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscĭmur jure naturāli, quod, sicut dixĭmus, appellātur jus gentium, quarundam jure civīli. Commodius est ităque a vetustiōre jure incipĕre, palam est autem, vetustius esse naturāle jus, quod cum ipso genĕre humāno rerum natūra prodĭdit: civilia enim jura tunc coepērunt esse, cum et civitātes condi et magistrātus creāri et leges scribi coepērunt.

Ferae igĭtur bestiae et volŭcres et pisces, id est omnia animalia, quae in terra, mari, caelo nascuntur, simulatque ab alĭquo capta fuĕrint, jure gentium statim illīus esse incipiunt: quod enim ante nullīus est, id naturāli ratiōne occupanti concedĭtur. Nec interest, feras bestias et volŭcres utrum in suo fundo quisque capiat, an in aliēno: plane qui in aliēnum fundum ingredĭtur venandi aut aucupandi gratia, potest a domĭno, si is providĕrit, prohibēri, ne ingrediātur. Quidquid autem eōrum cepĕris, eo usque tuum esse intellegĭtur, donec tua custodio coërcētur: cum vero evasĕrit custodiam tuam et in naturālem libertātem se recepĕrit, tuum esse desĭnit et rursus occupantis fit. Naturālem autem libertātem recipĕre intellegĭtur, cum vel ocŭlos tuos effugĕrit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficĭlis sit ejus persecutio. Illud quaesītum est, an, si fera bestia ita vulnerāta sit, ut capi possit, statim tua esse intellegātur. Quibusdam placuit, statim tuam esse et eo usque tuam vidēri, donec eam persequāris; quodsi desiĕris persĕqui, desinĕre tuam esse et rursus fiĕri occupantis. Alii non alĭter putavērunt tuam esse, quam si cepĕris. Sed posteriōrem sententiam nos confirmāmus, quia multa accidĕre solent, ut eam non capias...

Item ea, quae ex hostĭbus capĭmus, Jure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et libĕri homĭnes in servitūtem nostram deducantur, qui tamen, si evasĕrint nostram potestātem et ad suos reversi fuĕrint, pristīnum statum recipiunt. Item lapilli, gemmae et cetĕra, quae in litŏre inveniuntur, jure naturāli statim inventōris fiunt. Item ea, quae ex animalĭbus dominio tuo subjectis nata sunt, eōdem jure tibi adquiruntur.